Bővebb ismertető
M, TULLII CICEROMS
ACTÍOMS m e. YERREM SECU^DAE
SIVE
ACCUSATIONS LIBER PRIMS
QUI INSCRIBITUR
DE PRAETURA URBANA,
ARGUMENTUM VETERIS ENARRATORIS.
Deinceps haec omnia neu dicta, sed scripta sunt contra eum, quod ita factum est : Fingit Cicero adesse in iudicio VeiTem compe-rendinatum, responderá citatum et defendi. In caeteris euim oratio-nibus defensor futurus accusationis officium his libris, qui Verrinarum nomine nuncupantur, compensare decrevit, et, quoniam accusare mul-tos indecorum Tullio videbatur, in una causa vim huius artis et elo-quentiae demonstrare. Nam et bene intelligentes omuem virtutem ora-toriam, quaecumque in criminationibus constituta est, hic expressam vident, et contra ex hoc defensionum vim in caeteris oratiouibus et nervös eius ex hac virtute cognoscunt, quae in opprimendo exprimi-tur reo. Igitur rerum scaena sie facta est, ut dicit Tullius, non autem acta res est. Adest, inquit, Verres, respondet, defendiiur. Ergo quum prima actione accusatus sit ac defensus Verres, nunc^ velut defensus iterum — sie enim mos erat —, in altera actione accusatur ad ultimum rursus oratione perpetua. Crimina repetundarum et alia ple-raque ante acta vita saepe flrmantur Sumitur etiam hinc saepe de-fensio. Omnis enim confirmatio ab attributis [personae et] negotio sumi solet. Ergo attributs personae maxime in ante acta vita quaeri soient, negotio in ipso crimine. Libros igitur pro qualitate criminum Tullius dividens ante actis umim dedit, hunc scilicet solum, crimiui ipsi repetundarum quattuor : unum de iure dicendo , alteram de re frumentaria, tertium de signis, quartum de suppliciis. Ad hanc enim similitudinem poeta Vergilius Minoem, iudicem apud inferos, tamquam si praetor sit rerum capitalium, quaesitorem appellat: dat ibi sortitionem, ubi umam nominat, dat electionem iudicum, quum dicit: consilium vocat, dat cognitionem facinorum, quum dicit: vitasque ei crimina disdt. Ergo hic liber, qui de ante acta vita est, statum necesse est