Bővebb ismertető
c. yalerii flacciVITAEX VIT1S EJUSDEMa petro crinito, j. agst. wagnerö, et pio conscriptisEXCERPTA.Quo patre prognatus fucrit, quem denuo in publicum emittimus, poeta C. Valerius Flaccus , inter eos qui heroica decantarunt, multorum judicio admirandus, plane ignoramus. Haud multo certiora sunt, quae de patria ejus traduntur. Quod si enim codices priscos se-quamur, qui C. Valerii Setini Balbi nomen praeferunt, Setiam Campanise oppidum, hodie Sezza, patriam agno-visse videri possit. Propius ad veritatem accedere viden-tur qui Patavii (Pacloue) Valerium natum arbitrantur, Martialis, cui interior cum Valerio necessitudo inter-cessit, locis quibusdam inducti. Bilbilitanus enim ille poeta, libro i, epigr. 77, amicum suum nominat Ante-norei spem et alumnum Lciris (ad Antenora vero ori-ginem referebant Patavini, Liv. 1, 1; Virg., ?En, 1, 242)j et lib. i, epigr. 62, v. 3, censetur Apona Lwio suo tellus, stellaque, nec Flacco minus. Apona autem tellus