Bővebb ismertető
Praefatio.Plures ante annos vir de ecclesia optima meritus primus mihi consilium dedit validisque rationibus me commovit, ut distributis per singulos anni dies lectio-nibus in aedificationem et instructionem sacerdotum et clericorum, ea fere omnia proponerem. quibus tota ratio atque perfectio sacerdotis sancti et pastoris boni absolvitur.Quapropter quaecumque tum in S. Scrip tura, tum in Conciliorum Decretis, summorum Pontificum Con-stitutionibus, Episcoporum Epistolis pastoralibus et SS. Patrum et piorum auctorum operibus ad finem mihi propositum apta inveni, selegi et in ordinem convenientem redegi. Neque enim, ut verbis S. Chryso-stomi (bom. iii. in cap. i. Evangel. Mattb.) utar, meus bie sermo est, sed Patrum nostrorum, admiran-dorum insigniumque virorum ; tractatus illos et sermones, simulque commentarios omnes, quos a eatbolicissimis nominatisque viris novimus elaboratos, gratanter lego et Spiritum sanctum in eis loquentem attonitus aure cordis percipio . . . nee non et decreta Pontificum et Concilia illa, quae Romana ecclesia suscipit et laudat, quia universalis ecclesise documen-tum et tutamen sunt, ego veneror (Alcuin. in conf. fid.; torn. ii. pag. 409. edit. Froben. Ratisb. 1777.) et venerabundus excerpsi.Incepi nihil de spiritu meo prophetans, sed ea, quae praesens tractatus (vel scopus meus) exposcit, sanctorum Patrum auctoritate confirmans. Micas enim collegi, quae ceciderunt de mensa dominorum meorum, et cum Ruth Moabitide in agro Booz spi-cas coadunavi, quae manus evaserunt messorum, si