Bővebb ismertető
PRAEFATIO
AUCTORIS AD I. EDITTONEM.
L. 6. S.
Gum tanta sit munérum sacerdotalium praestan-tia atque sanctitas, ut nihil augustius, nihil sanctius ac divinius sub sole inveniatur, illud imprimis nobis curandum est, ut spiritu divino ani-mati, tanta illa ministeria ea, qua par est, animi piefcate ac reverentia, neo minore gravitate atque decentia externa tractemus. Quodsi desit vel ille pietatis sensus, vel exterior haec decentia actionis-que gravitas, nec Deo debitas honor praestatur. nec fidelium aedificationi consulitur. Spiritum autem illum devotionis, quo ad sancta sánete reli-gioseque tractanda animamur, continuo foveri et augeri necesse est, ne paulatim ac fere sensim sine sensu intepescat, vel omnino intereat, neve nos, omnino circumdati iníirmitate, ab excelsis cogitationibus sacerdotum Altissimi prorsus dege-neremus, laboresque nostri in Ipsius vinea collo-cati, benedictione coelesti destituantur.
Qua in re ut externis etiam subsidiis nos adiu-varet Ecclesia, Spiritu sancto in omnibus ducta, minima maxima ad regulam exaequavit, iis conditis legibus, quas negligere non minus coelesti ipsius