Bővebb ismertető
DULCISSIME JESU!
Indulgeat quaeso Tua Divina Majestas , quod libello huic
Tuum Yenerandum et adorandum Nomen praefigere, eum-
que Tibi dedicare praesumpserim. Beneficia, a Te mihi in
sacris Exercitiis iterato collata urserunt , ut in gratitudinis
tesseram, hocce opusculum totum Tuae Gloriae consecraren!.
— Innumerae sunt etiara illae gratiae, quas in Sanctissimi
Eucharistiae Sacramenti visitatione et adoratione milii con-
cesseras. Sume itaque hocce exiguum homagium, velut in-
timam recognitionem copiosorum favorum, quibus inde a
clericali cursu me reformare et fovere dignabaris. Scio et
credo venturum tempus, quando tuae in me misericordiae
testimonia luculentius patebunt omnibus, ad me am quidem
confusionem, ad Tui vero Nominis gloriam — interim su-
scipe quaeso gratissimi animi hocce munusculum, quod ut
ad Tui Nominis gloriam cederet equidem intendo, sed ut
omnino cedat, facere nequeo. — Largire itaque Tu Do-
mine, cunctis nobis, hujus libelli usum capere volenti-
bus necessarias gratias, quibus adjuti vocationis nostrae
celsitudinem, et Tui amoris magnitudinem uberius agno-
scamus. Siquidem vocalio nostra ideo est tam sublimis,
quia Tibi servire, regnare est; ideo tam jucunda, quia apud
Te invenimus animabus nostris requiem; ideo tam saluta-
ris, quia Tu apud Patrem propitiatio es pro delictis totius
mundi; ideo tam secura, quia qui manducat Tuam carnem,
et bibit Tuum sangvinem, vitam aeternam habet, et resu-
scitabitur in novissimo die. — Tu es Domine, qui non se-
cundum peccata nostra fecisti nobiscum , neque secundum
iniquitates nostras retribuisti nobis; Tu e$, qui vulnera no-