Bővebb ismertető
NICOLAUS OLAHUS HUNGARIA
AD LECTOREM.
Si nihil in nostro est lepidi grative libelle, Anxia me melius scribere cura vetat.
Mens etenim duro patriae confecta periclo Torpet et est longo nunc hebetata malo. 5 Nec mea doctiloqui coluerunt arva Catones; Hinc sterilem messem terra relicta dabit.
Haec mea quum cernes gracili contexta Minerva, Splendidiora neges aulica scripta dare.
Fontibus haud semper placidis Parnasia Musa 10 Aut Heliconiadis regia prata rigat.
Non tersus loquitur comptas Ptolomaeus ad aures Describens radio, quicquid in orbe fuit.
Non etiam Celebris lepidi facundia Crispi, Non tibi vel Trogus maximus ore tonat, 15 Nec gratum resonat Patavina natus in urbe Livius ingenio splendidus, arte potens.
Sed qui Castalium parco bibit ore liquorem Et quem non gremio docta Thalia fovet
Et cui non studii requies, sed multa laborum 20 Sollicitique fuit temporis anxietas.
Nomina sed prodat calamus quod barbara noster. Scilicet haec Scythica voce referre iuvat.
Si dedero nostris Romana vocabula rebus. Non bene convenient nomina cuique loco. 25 Sic sua dum multi condunt monimenta Latini, Non nisi barbarice barbara verba sonant.
Materiam tribui tantum ; qui docta requiris, Scribere me multo cultius ipse potes.
Si quid inest mendae topicis, ignosce, precamur, 30 Nam procul a Gethico littore cymba mea est.
Quum dulces repetam portus patriosque penates. Singula tunc referam candidiore fide.
Interea magni precibus devinctus amici Haec tibi nunc subito qualiacunque dedi. 35 Nam iustis decuit precibus parere potentum. Quae magni nobis ponderis instar erant.
Vale.
N. Olahus, Hurgaría — Adiila (edd. Epeijessy-Juhász).