Bővebb ismertető
ACTA ORDINIS
FRATRUM MINORUM
AN. LXXXVII
IANUARII-APRILIS 1968
fasc. l-ii
EX CURIA PONTIFICIA
ACTA PAULI PP. VI
1. Lltterae Apostolicae Motu Proprio datoe. NonnulU Episcopi dioecesanl uti Membra in Sacra Romanae Curiae Congregationes coop-tantur.
(Acta Ap. Sed., vol. LIX [1967], p. 881-884).
PAULUS PP. VI
Pro comperto sane est quid Concilium Oecumenicum Vaticanum II de Ecclesiae Dei natura etiam visibili docuerit, itemque plane constat quid idem Concilium senserit de necessitate accommodandi nostrae aetatis rationibus ea omnia subsidia atque instrumenta, quibus Ecclesia utitur, ut efficaciore modo salutis opus sibi concreditum valeat inter homines exsequi.
Reverá Ecclesia, cui invisibile eius Caput Christus lesus iugem suam salutaremque assiduitatem praebere non cessât, talem extemae suae compaginis amplitudinem as-secuta est ut, quamvis non paucae neque exiguae difficultates ei ubique fuerint su-pervadendae, universas terrarum orbis partes iam attigerit. Quare, si alias umquam, hodie potissimum negotia, quae ad Ecclesiam pertinent, universale momentum habere dicenda sunt, ad eaque rite expedienda opus est animi praeparatione, mentis habitu re-rumque usu vere catholicis.
lure igitur mérito Concilium Oecumenicum, inter normas opportune sancitas per Decretum Christus Dominus, votis expetivit
ut in Membra Dicasteriomm Romanae Curiae cooptarentur etiam aliqui Episcopi praesertim dioecesani, qui mentem, opiata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pon-tifici plenius referre valerent
Nos vero qui, ex providentis Dei consilio, licet impares, Pastoris Universalis munere fungimur, ac probe conscii sumus gravitatis oiificii Nobis concrediti, nihil potius habemus quam ut Ecclesiae bonum animorumque salutem magis magisque promoveamus; cum-que praeterea studio flagremus ad effectum deducendi normas a Concilio Oecumenico Vaticano II statutas, libenti sane animo operam damus, ut etiam iusta optata ac vota, quae Venerabnes Nostri in Episcopatu Fratres inter idem Concilium significaverunt, efnciantur.
Quamobrem, ut Nostra Romana Curia fehciter obire possit nova eaque gravia munera, quae ex normis votisque Concihi Oecumenici oriuntur, utque ipsi, auctis ne-cessitatibus, praesto sit scientia atque pru-dentia Nostrorum in Episcopatu Fratrum,' sedulo studio vias atque rationes considera-vimus, quibus Dicasteria Ecclesiae Universalis regimini praeposita sapienti ipsorum consilio et opera plus plusque uti possent; prorsus enim persuasum habemus, si maioris momenti argumenta coniunctis sententiis, ordinate diligenterque perpendantur, exinde universam vitam cathohcam emolumentum reapse percepturam esse, idque prodesse
1 Decr. Christus Dominus, n. 10: A.A.S. LVIII, 1966, p. 677.