Bővebb ismertető
ACTA ORDINISFRATRUM MINORUMAN. XXV. lANUARII 1906. ~ FASO. I.S TJ zynTJ nvEEX CURI& PONTIFICIA.Ex Actis Summi Pontificis. i. Sanctissimi Domini No stri Pii divina providentia Papae X Epistola ad ar-cliiepiscopum et episcopos Poloniae quae Russico Imperio paret, s- 2. Allocutio SS. D. N. Pii PP. X in Consistorio secreto die n Dec. 1905, 9.EX CURIA GENERALITIA.B Secretaria Geoerali. Capitula Provincialia anno 1905 celebrata, 11.Bx Procura Generali. i. Facultas recipiendi novitios pro Provinciis Italiae et Insularum adiacentium, ir. 2. Post novitiatum debent moniales novitiae sta-tim admitti ad professionem votorum simplicium, quae sunt perpetua ex parte voventis, 12.VARIA., Votum de parocho proprio quoad matrimonium (Con-linnalio), 13. 2. Dies 8 Novembris celebrata in Conventu Werthensi, 28. 3. Victoriae mirabilis divinitus de Turcis habitae, duce vener. beato Patre Fratre loanne de Capistrano, series descripta per Fratrem loannem de Tagliacotio, illius so-cium et comitem, atque beato lacobo de Marchia directa, 28.BIBLIOGRAPHIA, 32.EX CURIA PONTIFICIAEX ACTIS SUMMI PONTIFICIS1. Sanctissimi Domini Nostri Pii divina providentia Papae X Epistola ad archiepiscopum et episcopos Poloniae quae Russico Imperio paret.PIUS PP. XVENERABILES ERATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.loLONiAE populum qua late patet, genere quamvis, sermone ac re-I ligioso ritu varium, quam intimo Nos quam paterno, uno aeque omnem, caritatis studio amplectamur, neminem in vobis arbitramur posse esse qui igno-ret. Nam, brevi quidem sed tamen toto, anteacti Pontificatus tempore, nullamNobis unquam elabi sivimus opportuni-tatem, qua id luculentissime demonstra-remus. Praeterquam enim quod Polo-num quemlibet ad Nos transmeantem admissione Nostra facilitate summa do-navimus; mementote quae No.stra fuerit laetitia, quae exultatio animi quum, anno superiore, pia ex vobis fidelium agmina excepimus, quae ad Nos peregre saluta-tum venerunt. Quibus illos tunc verbis affati fuimus siiavitate plenis! Quae etiam, nuper, iucunditas Nos hilaravit, quum lectissimam e scholis vestris iuven-tam spectare coram atque alloqui datum est 1Utique, cur genti vestrae tantopere faveamus, Nobis non dee-st caussa; immo vero suppetit maxima. Memória enim praeteritarum aetatum si quis cogitando repetát, nullam fere a Poloniae laude