Bővebb ismertető
ACTA ORDINIS
FRATRUM MINORUM
AN. XXXI. — lANUARII 1912. — FASC. I.
S TJ :m: M ^lai rr nyc
EX CURIA PONTIFICIA.
Ex Actis Summi Pontificis. — i. Allocutio habita in Consistorio secreto die 27 Novembris an. 1911, 5. — 2. Constitutio Apostolica de nova Psalterii in Breviario Romano dispositione, 7. E S. Congr. Rituum. — Dubia, 16.
EX CURIA GENERALITIA.
Ex Actis Rmi P. Ministri Glis. — Decretum erectionis Custodiae Silesiae in Provinciam, 17.
E Secretaria Generali.— i. Fratres Minores dignitate vel officio a Sancta Sede adaucti, 18. — 2. Novus ex Ordine nostro S. R. E. Cardinalis, 21. Ex Postulatione Generali. — Acta Martyrum Sinensium anno 1900 in Prov. San-si occisorum historice collecta ex ore Testium singulis in locis ubi Marbres occubuere. Relatio ex-officio ex parte Ord. rr. Min. (Continuatio), 22.
BIBLIOGRAPHIA, 30. — NECROLOGIA. A. V. P. Antonius "White, Prov. Hiberniae, 32.
EX CURIA PONTIFICIA
EX ACTIS SUMMI PONTIFICIS
I. Allocutio habita in Consistorio secreto die 27 Novembris anno igii.
VENERABILES FRATRES
RATUM quidem est, quod satis longo post intervalio licet Nobis amplisslmum Ordinem vestrum alloqui praesentetn, cui sane omnia, quae-cumque vel laeta vel tristia Nobis acci-dunt, scimus, ob singularem vestram No-biscum coniunctionem, esse communia. Iam diu enim habuimus in animo vos convocare, ut coram de iis ageremus, quae Nos in gubernanda per medias tot difficultates Ecclesia lesu Christi maxime sollicitant: sed nostis, Venerabiies Fratres, quae Nos causae rem in hune diem differre compulerint. Quamquam opem
Dei ad sustinendas vires, ad consolandos labores Ecclesiae militantis experimur assiduam : sed tamen non possumus, quin simul has tantas acerbitates temporum sentiamus.
Annus enimvero, qui iam est in exitu, peculiarem in modum Nobis luctuosus fuit: id plane omnes intelligunt. Equidem non in hoc immorabimur, quanto Nos moerore itemque filios, quotquot ubique sunt, Ecclesiae devotos affecerit clamosa illa commemoratio celebratioque facto-rum, unde tam multa tamque gravia vulnera, quanta usque adhuc inusta sunt iuribus Sedis Apostolicae, nemo ignorât esse profecía. Neque enim satis esse visum est eventus tales publicis comme-morari sollemnibus: placuit iniuriosam rerum memóriám iniuriis celebrari novis, importunas anno vertente declarationes odii in fidem catholicam saepius iterando: