Bővebb ismertető
ACTA ORDINIS
FRATRUM MINORUM
AN. XXXVI. — lANUARII 1917. — FASC. I.
S TJ Dvc^iei TJ ns^
EX CURIA PONTIFICIA.
Ex Actis Summi Pontificis. — Allocutio habita in Consistorio die 4 decenibris 1916 ct creatio Cardi-nalium, 5.
E S. Congr. Concilii. — Decretum de provisione of-ficiorum et beneficíorum durante bello, 7.
E S. Congr. de Religiosis. — Dubia circa egressum postulantium e monasteriis monialium, 8.
E Sacra Romana Rota. — De Manila - Legatorum piorum, 8.
EX CURIA GENERALITIA.
Ex Actis Rmi P. Ministri Generalis. — Communica-
tio Rmi P. Ministri Generalis, 16. E Secretaria Generali. — 1-5. Capitula Provinciarum, 16-17.
Ex Postulatione Generali. — In Causa Taurinen, Ven. losephi Benedicti Cottolengo Decretum í/í Tuto, 17.
BIBLIOGRAPHIA, 19. — NECROLOGIA.
Necrologium Ordinis, 20.
EX CURIA PONTIFICIA
EX ACTIS SUMMI PONTIFICIS
Allocutio habita in Consistorio die 4 decembris 1916 et creatio Cardinalium.
VENERABILES FRATRES
luANDOQuiDEM quae huic Aposto-I licae Sedi undique solent deferri I decernenda, non ea in Consistorio, ut olim, tractari possunt omnia — sunt enim frequentiora in dies, multaque ex iis dilationem non recipiunt — eum reti-neamus, quem a Decessoribus accepimus, praeclarum morem, ut si quid inciderit quod christianae reipublicae intersit, vo-biscum, in solemnem coetum convocatis, communicemus. Ex eo genere gratissi-mum est Nobis quod rem licet ad vos afierre tam magnam tamque Ecclesiae opportunam, ut eius gratia haec aetas apud posteros nobilis futura videatur. Codicem dicimus Iuris Canonici feliciter
absolutum ; quem Nos quidem, secundum vestra ipsorum vota, quamprimum pro-mulgaturi sumus. Nam quo die insignia rite suscepimus Pontiiicatus maximi, id probe meminimus significatum Nobis a venerabili Fratre Nostro desideratissimo, Cardinali Antonio Agliardi, cum amplis-simi Ordinis vestri nomine Nobis gratu-laretur.
Profecto, si quos alios, non vos lugit, Venerabiies Fratres, leges praescriptio-nesque, Ecclesiae matris Providentia et cura, iam inde ab initio usque adhuc conditas, continuatione quadam acces-sionum per tot saecula in eum excrevisse qtiasi cumulum, ut eas omnes habere perceptas et cognitas vel iuris peritissi-mus quisque haud facile posset. Ad haec, multorum statuta canonum cum ob tem-porum commutationem iam non moribus congruerent, apte prudenterque erant novanda. Quo igitur melius, cum disci-plinae emolumento, constaret quae iura