Bővebb ismertető
EPISTOLA REV.MI P. MINISTRI GENERALIS AD UNIVERSOS FRATRES
FR. LEONARDUS M. BELLO
ALMAE PROVINCIÁÉ VENETAE A S. ANTONIO PATAVINO ALUMNUS TOTIUS ORDINIS FRATRUM MINORUM MINISTER GENERALIS HUMILISQUE IN DOMINO SERVUS
|nter ea quae anno 1933 proxime elapso prospere et gloriose in nostro Seraphico Ordine acciderunt, melioribus sane iapillis signanda est nostri ANTONIANI ATHENAEI DE URBE inauguratio.
Omnibus enim notum est Praedecessores Nostros totis viribus adlaborasse ut hoc S. Antonii Collegium Ordini universo et utilitati et máximo splendori foret.
Rev.mus P. Bernardinus a Portu Romatino haud parvis forti animo su-peratis difficultatibus, aedificationem Conventus S. Antonii die 16 Április 1884 incipiendam curavit, qua feliciter expleta, die 20 Novembris 1890 R.mus P. Aloysius Canali Collegium studiorum solemniter inauguravit.
Rev.mus P. Bernardinus Kiumper ad magis perficiendum Studium S. Scripturae cui iam inde a Collegii initio opera dabatur, Institutum Biblicum Franciscanum, quod studii Romae peracti complementum est, die 2 lulii anni 1923 Hierosolymis erexit.
Rev.mus vero P. Bonaventura Marrani Collegium, quod omnibus alumnis excipiendis, eorum numero annorum decursu fauste peraucto, impar evaserat, augendum et fere duplicandum curavit, ac tandem a SS. D. Nostro Pio Papa XI feliciter regnante ut in Athenaeum canonice erigeretur ad gradus académicos conferendos imploravit atque obtinuit per Decretum S. Congr. de Seminariis et Studiorum Universitatibus diei 17 Maii anni 1933.
Ut tantae autem rei memoria ad posteros prorogaretur, opportunum duximus in hoc primo ineuntis anni fascículo ea omnia in unum coiligere,