Bővebb ismertető
ACTA ORDINIS
FRATRUM MINORUM
AN. LXXX
lANUARII-FEBRUARII 1961
FASC. I
EX CURIA PONTIFICIA
EX ACTIS SUMMI PONTIFICIS
LITTERA APOSTOLICA
Sancta Ludovica de Marillac, Vidua, caelestis Patrona omnium operibus socialibus christia-nis addictorum declaratur.
(Acta Ap. Scd., vol. LII [1960], p. 556-558)
lOANNES PP. XXIII
Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnibus mater », ut ait Sanctus Augustinus (De cat. rud., 15; P.L., 40, 328), est caritas, quae in Ecclesia catholica, divino afnante Numine, numquam non viguit neque desinit vigere, universam complectens hominum societa-tem, maxime eos, qui in difficultatibus ver-santur domesticae rei, morbo laborant, aliis-que quibusvis premuntur aerumnis. Clemen-tissimus igitur Redemptor per Ecclesiam suam haec verba, plena solacii, levationis efficientia, itérât semper: « Misereor super turbam » (Marc. 8, 2). Quod his temporibus luculentissime comprobatur, quibus, quo ma-gis, technicae artis inventis mirum in mo-dum adauctis, strages increverunt, propaga-tae sunt miseriae, eo plura, eiusdem Christi Sponsae impulsione, praebentur remedia, di-sponuntur auxiliaría instituta. Quae intuen-. tibus expedire Nobis est visum eos, qui huiusmodi socialibus operibus insistunt, peculiari obtegi superno praesidio, quo sat i us valeant tam salutaria munera obire, et, cum ahi subsidia aerumnosis impertita ad hu-
mana tantum velint pertinere consilia, ad verae caritatis rationem iidem revocentur. Inter eos autem, qui huius virtutis exerci-tatione praestiterunt, singulari est laude ferenda Sancta Ludovica de Marillac, indita auctor, una cum Sancto Vincentio a Paulo, Puellarum a Caritate. Haec enim, caelesti quodam igne incensa, suas partes esse duxit hominibus omni ope destitutis, infirmis sive in valetudinariis sive domi decumbentibus, infantibus expositis, pueris derelictis et ex-pertibus eruditionis, senibuâ carentibus solacio, viris datis ad remum, mente misere captis, omnibus demum se male habentibus opitulari matremque se praebere pientissi-mam. Ut autem par esset tot tantorumque onerum moli, Sancta Ludovica adiumento usa est matronarum in Vincentianos coetus ascriptarum, ac praesertim socio labore Puellarum a Caritate, quas ad eiusmodi gerenda of&cia rite instituit. Haec agens praenuntia fuit et, ut temporibus illis, iam effectrix operum eorum, quae, socialia Christiana ap-pellata, praeclare invaluisse diximus temporibus nostris. Hanc ob causam dilectus filius Supremus Congregationis Missionis Moderator submisse Nobis rogavit, ut Sancta m Ludovicam de Marillac, cuius a piissimo obitu tertium saeculum mox revolvetur, eorum omnium, qui opera socialia Christiana quoque modo exercent, caelestem renuntia-remus Patronam. Quibus precibus plurimi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Ar-chiepiscopi, Episcopi, Religiosarum Sodali-tatum Generales Praepositi amplissime sunt sunragati atque etiam ex omnibus fere orbis