Bővebb ismertető
ACTA 0RDINI8
FRATRUM MINORUM
AN. LXXXVI
lANUARII-FEBRUARII 1967
FASC. I
SACROSANCTUM CONCILIUM OECUMENICUM VATICANÜM II
1. Decretum de instltutione sacerdotal!.
(Acta Ap. Sed., vol. LVIII [1966], p. 713-727).
PAULUS EPISCOPUS
servus servorum dei una cum sacrosancti concilii patribus ad perpetuam rei memoriam
PROOEMIUM
Optatam totius Ecclesiae renovationem probe noscens Sancta Synodus a sacerdotum ministerio, Christi spiritu animate, magna ex parte pendere gravissimum institutionis sacerdotalis momentum proclamant, eius-que primaria quaedam principia deciarat, quibus confirmentur leges iam saeculormn usu probatae in easque nova inducantur,
* Universi populi Dei progressum ex ipsius Christi volúntate a sacerdotum ministerio quam maxime pendere, ex verbis patet quibus Dominus Apostolos eorumque successores et cooperatores constituit Evan-gelii praecones, novi populi electi duces et mysteriorum Dei dispensatores ; idem confirmatur ex Patrum ac Sanctorum efíatis atque ex iteratis Summorum Pon-tificum documentis.
Cfr. in primis :
S. Pius X, Exhortatio ad Clerum Haerent animo, 4 aug. 1908 : S. Pii X Acta IV, pp. 237-264.
Pius XI, Litt. Encycl. Ad catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935 : A. A. S. 28 (i935). imprimis pp. 37-52.
Pius XII. Adhortatio Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: A. A. A. S. 42 (1950) pp. 657-702.
loannes XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Noslri primordia, i aug. 1959 : A. A. S. 51 {1959) PP- 545-579.
Paulus VI, Epistula Apost. Summi Dei Verbum. 4 nov. 1963: A. A. S. 55 (1963) pp. 979-995-
quae huius Sancti Concilii Constitutionibus et Decretis neonon mutatis temporum ra-tionibus respondeant. Quae sacerdotalis con-formatio ob ipsam catholici sacerdotii uni-tatem, omnibus sacerdotibus utriusque cleri et cuiusvis ritus necessaria est; ideoque haec praescripta, quae clerum dioecesanum directe respiciunt, congrua congruis refe-rendo, omnibus accommodanda sunt.
I - De sacerdotalis institutionis ratio-
ne in singulis nationibus ineunda
I. Cum in tanta gentium regionumque diversitate nonnisi generales leges ferri pos-sint, in singulis nationibus vel ritibus pecu-liaris« Sacerdotalis Institutionis Ratio »inea-tur, ab Episcoporum Conierentiis statuenda^, certis temporibus recognoscenda atque ab Apostolica Sede approbanda, qua leges universales ad peculiaria locorum temporumque adiuncta accommodentur, ut sacerdotalis institutio semper congruat pastoralibus ne-cessitatibus illarum regionum in quibus ministerium exercendum sit.
» Universa institutio sacerdotalis, id est Seminarii ordinatio, institutio spirituális, ratio studiorum, alum-norum vita communis et disciplina, exercitia pastoralia variis locorum adiunctis accommodanda sunt. Quae accommodatio, ad precipua principia quod spectat, secundum normas facienda est, pro clero saeculari ab Episcoporum Conferentiis, et congrua ratione a Superioribus competentibus pro clero regulari (cfr. S. Congr. de Religiosis, Const. Apost. Sedes Sapientiae eique adnexa Statuta Generalia, art. 19. ed. altera, Romae 1957, PP- S^)-