Bővebb ismertető
TITI LIVIAB URBE CONDITALIBER XXLPERIOCHA LIBRI XXI.Initia belli Punici secundi referuntur et Hannibalis, ducis Poenorum, contra foedus per Hiberum flumen transitas; a quo Saguntinum, sociorum populi Romani, civitas obsessa octavo mense capta est. de quibus iniuriis missi legati ad Cartba-ginienses, qui quererentur. cum satis facera nollent, bellum eis indictum est. Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit; in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Apenninum quoque per magnam vexationem militum propter vim tempestatium transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit duce hostium Magone capto.1I. In parte operis mei licet milii praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. nam 2 neque validiores opibus ullae inter se civitates gentes-que contulerunt arma neque Iiis ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit, et liaud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Púnico conferebant bello,T. lilVI. n. [1487 u. 1493]1