Bővebb ismertető
TITI LIVIAB URBE CONDITALIBER XXIV.PERIOCHA LIBRI XXIV.Hieronymus, Syracusanorum rex, cuius pater Hiero amicus populi Romani fuerat, ad Carthaginienses defecit et propter crudelitatem superbiamque a suis iiiterfectus est. Tib. Sempro-nius Gracchus proconsul prospere adversus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit servorum máxime opera, quos liberos esse iussit. Claudius Marcellus consul in Sicilia, quae prope tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo, Macedonum regi, bellum indictum est, qui ad Apolloniam nocturno proelio oppressus fugatusque in Macedoniam cum prope inermi exercitu profugit. ad id bellum gerendum M. Valerius praetor missus, res praeterea in Hispania a P. et Cn. Scipio-nibus adversus Carthaginienses gestas continet, a quibus Syphax, rex Numidiae, in amicitiam adscitus, qui a Masinissa, Massy-liorum rege, pro Carthaginiensibus pugnante victus in Hispániám ad Scipionem cum magna manu transiit contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur. [Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt, quorum auxiliis adscitis tunc primum mercennarium militem Romana castra habuerunt.]I. Ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno i adiutoribus at ducibus Bruttiis Graecas urbes temptavit, eo facilius in societate manentes Romana, quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Regium primum temptatum est dies- 2 que aliquot ibi nequiquam absumpti. interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hosti-T. LIVI. IL13