Bővebb ismertető
1. DE HVIVS EDITIONIS RATIONE
Anno 1893 apparuit Bibliothecae Teubnerianae editio Corporis Caesariani ex recensione Bernhardi Kuebler, quam inde ab anno 1921 funditus retractavit curavitque Alfredus Klotz^). cunctanter aegreque tertius editor Erlan-gensis — nam ambo illi antecessores quondam AlmaeMatris Friderico-Alexandrinae professores perillustres fuerant — existere ausus sum, studiorum Caesarianorum non quidem me penitus rudem, attamen doctrina et experientia cum iHis, praecipue cum magistro, collega amicoque defuncto Alfredo Klotz minime comparandum ipse censens, immo idem fere sentiens atque Hirtius Caesaris ipsius commen-tarios continuans, quod legitur infra, scü. b. G. VIII pr. 9. praesertim cum recensio Klotziana „ceteris omnibus praestare" — ita enim iudicavit nuperrime vir doctis-simus P. J. Enk (1954) — cum multis aliis neque vilibus criticis tum mihi ipsi videatur, diu dubitavi nonne suf-ficiat quinetiam melius sit, si illud eximium opus proba-tum fideliter reprimatur, fructibus sane quibusdam inda-gationum recentiorum sobrie et moderate additis vel inculcatis. vitandum insuper erat crimen, me prava tan-tum rerum novarum cupidine pellectum sine iusta causa,
1) vol. I (b. G.) 1921, 21927, 31938, ^948, ed. stereot. corr. ed. quartae 1957; vol. II (b. c.) 1926, ^1950, ed. stereot. corr. ed. alterius 1957; vol. Ill (b. Al., Afr., Hisp., Caesaris et Hirtiifragm.) 1927. Antecesserant in aedibus BG Teubneri iam Corporis Caesariani editiones aFrancisco Oudendorp (1827), a Francisco Oehler (1850), a Bernhardo Dinter (1864) curatae.
VIII