Bővebb ismertető
PRAEFATIO.Tnter paucos illos uiros, qui medii aeui comoediis operám dederunt, adliuc nemo quantum scio accura-tius inquisiuit, quomodo factum sit ut poemata liuius generis huiusque formae eomoediae uocarentur, et quod exemplum auctores eorum secuti sint. Neque euim quisquam puto contendet ex suis ingeniis poetas uel uersificatores illos hoc poematum genus hausisse, quod Ernestus Muellenbacli describit sic^): ^ elegiacis uersibus aut comicarum fabularum argumenta enarrant aut narratione hic et illic interposita ipsa per diuer-bium decurrentia scaenicarum similitudinem quandam prae se ferunt.'Plauti fabulae illis temporibus fere^) ignotae erant, ita ut eas imitari non liceret. Quae si notae fuissent, quomodo exemplo fuerint futurae, discimus ex 'Poly-xena' comoedia quae a Leonardo Bruno Arretino scripta est, cum Sarsinatis opera denuo inuenta omnium doc-torum hominum ánimos et oculos in se conuerterant. Terentii comoedias imitata est quodammodo Hrotsuitha Gandesbemensis^) prorsa oratione, quia uersns comici, quos ne nos quidem plane perspicimus, illo aeuo minime intellegebantur. Ouidium igitur imitati esse de-bent Iii poetae? Ouidium, a quo quin elegiacam for-1)Kuno Francke, Zur Gesch. d. lat. Schulpoesie p. 22: 'Man konnte wirklich Neues nicht schaffen, daher spielte man mit dem Alten.'2)com. eleg. p. 5.3)pars enim et a librariis propagata est et a grammaticis quidem lectitata, ut docet Osberni Pannormia (Buecheler). .4)hoc uerum poetriae nomen esse uult Barack (die Werke der H. p. II sq.)