Bővebb ismertető
PROOEMIUM
Saepe ad me pervenerunt petitiones, ut in lucem ederem Compendium theologiae dogmaticáe, méthode stricte scholastica con-scriptum. Cui desiderio ne satisfacerem, obstiterunt alii labores. Tandem aliquod otium nactus, opus perfeci. Quod quidem omnibus iis displicebit, qui schölasticam definiendi, probandi, disputandi ratio-nem detestantur. His igitur non scripsi, sed potius eorum commodo, qui censent methodum tot saeculorum usu probatam etiam nunc in scholis cum fructu adhiberi ad disciplinara dogmaticam tradendam. Qui ita sentiunt, videant et iudicent, num mihi contigerit librum non prorsus inutilem conscribere. Neque tamen omnibus omnia piacere res est per se manifesta; nam inter ea, quae a variis viris eruditis mihi praestanda proponebantur, quaedam erant ita opposita, ut via non esset ea conciliandi. Quare breviter indicabo, quem finem, quas condiciones spectaverim in edendo hoc opere.
In plerisque institutis theologicis uno anno proponi solet apologética, tribus vero sequentibus annis theologia dogmatica, et una quidem lectione singulis diebus assignata. Hanc ob causam non solum tribus tomis theologiam dogmaticam presse dictam comprehendi, sed speciali tomo etiam tractatum apologeticum exposui. lamvero quidam cupiunt, ut in apologética omries quaestiones ad Sacram Scripturam pertinentes omittantur, cum hae sint materia introductionis in Sacram Scripturam; alii econtra desiderant, ut in apologética agatur de genuinitate, de inspiratione, de canone, de interpretatione Scripturae et de authentia Vulgatae, cum haec omnia in theologia dogmatica supponantur. Quid faciendum ? Elegi mediam viam. Probavi ge-nuinitatem evangeliorum, quia haec est fundamentum maxime ne-cessarium apologeticae ; similiter paulo fusius explicavi doctrinam de inspiratione biblica, quia dogmaticis praecipue argumentis haec quae-stio absolvenda est; quoad ceteras autem quaestiones biblicas omisi inquisitiones históricas et sola principia dogmatica breviter indicavi. Itaque ii, quibus quaedam a me tractata non ad apologeticam per-tinere videntuf, ea omittant; illi vero, qui plura desiderant, facile ea supplere poterunt ex Compendio Introductionis in Sacram Scripturam, a ,Patre Comely edito, vei ex alio libro, qui auditoribus praesto est.
Plerique aut in apologética aut in theologia dogmatica tradunt doctrinam de fide theologica. Hunc tractatum posui post tractatum de gratia, et propter intimum rerum nexum adiunxi tractatus de spe et caritate. Virtutes vero morales reliqui theologiae morali, sicut