Bővebb ismertető
CONSTITUTIO APOSTOLICA DE ROMANA CURIA
PAULUS EPISCOPUS
servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam
Regimini Ecclesiae universae Romani Pontifices, Beati Petri Successores,' pro temporum adiunctis et necessitatibus con-sulere studuerunt, ascitis viris peritis qui sibi consilio et auxiliatrice opera praesto essent. Ad hoc quod attinet, in pri-mis Presbyterium Urbis et S. R. E. Cardinalium Collegium, quod ex illo volventibus saeculis originem traxit, sunt memoranda. Paulatim etiam, ut notum est, ex Officio quod, ad expe-diendas Litter as Pontificias pertinens, saeculo iv primum in-choatur, plura manarunt Officia; quibus accessit Auditorium, quod, saeculo xiii verum effectum Tribunal,^ a loanne XXII (1316-1334) perfectius est ordinatum.^ Augescente vero negotiorum magnitudine, Coetus seu Commissiones Purpuratorum Patrum, qui ad peculiares quaestiones pertractandas erant de-lecti, saeculo xvi Summo Pontifici efficaciore ratione adesse coeperunt; e quibus deinde Romanae Curiae Congregationes sunt ortae. Xysto V, Decessori Nostro, laudi cedit, quod in Constitutione Immensa Aeterni Dei die xxii mensis lanua-
1 Cf. Conc. Vatlc. I, Sess. IV, Const. dogm. Pastor aeternus, cap. 2: Denz. n. 3057; C.I.C., can. 218, § 1; Conc. Vatie. II, Const. dogm. Lumen Gentium, n. 18 (A.A.S. LVII [1963], p. 21); Decr. Christus Dominus, n. 2 (A.A.S. LVIII [1966], p. 673).
2 N. Del Re, La Curia Romana, Uneamenti storico giurldici, Roma 1952, pp. 217-218.
3 Cf. Bullarium Romanum, Bd. Romana, T. III, P. II, p. 195/B. Haec Constitutio in textu nullum secumfert diem! ponltur tamen In BuIIario sub anno 1326 (et non 1331), et ita in utraque Bullarii Editione Romana et Taurinensi.