Bővebb ismertető
Introductio in theologiam moralem^).
Quaestio prima.
De natura theologiae morális.
1. Definitio. 1. Theologia morális definiri potest: scientia activitatis humanae, prout ad finem ultimum superaaturalem dirigitur.
ijű. Obiectum materiale theologiae morális sunt actus humani, tota soilicet activitas humana libera: hanc enim theologia morális in finem vitae humanae dirigendam suscipit. Obiectum formale est actus humánus in ordine ad finem ultimum supernaturalem : actus enim humanos theologia morális non sub quocunque respectu considérât, sed prout ordinantur ad finem ultimum vitae humanae seu prout homo per eos tendit ad finem vitae aeternaeL
b. Theologiae morális esi^^^^cere, quo modo actiones humanae comparatae esse debeant, ut homo per eas finem suum ultimum asse-quatur: sed duplex finis hominis ultimus consideran potest: naturalis, qui convenit homini prout est creatura Dei, et qualis fuisset, si Deus hominem in ordine naturae reliquisset; et supernataralh, qui convenit homini, prout est filius Del, et qui in praeiinti ordine supernaturali nobis assequendus proponitur. Quaenam actiones hominem ad finem naturalem perducant, naturali lumine rationis cognosci potest, idque docet philosophia morális; quaenam autem actiones fini supernaturali conveniant, solum ex revelatione divina cognosci potest, idque docet theologia morális. Attamen finis (ordo) naturalis et supernaturalis se invicem non excludunt, sed supernaturalis naturalem supponit eumque ad maiorem dignitatem elevat.
') Bouquillon, Theologia morális fundamentalist (Brugis. Beyaert. 1903). Lehmkuhl, Theologia morális'^ (Friburgi. Herder. 1914). Mäller-Seipel, Theol. mor.'" I. (Ratisbonae. Pustet. 1923). Schwane, PA\ge.Taem& Moraltheologie (Freiburg. Herder. 1885). Simar, Lehrbuch der Moraltheologie (Freiburg. Herder. 1893). Pruner, Moraltheologie (Kirchen-lexikon^). Göpfert-Staab. Moraltheologie« (Paderborn. Schöningh. 1920). Krawutzky, Moraltheologische Einleitung^ (Breslau. Aderholz. 1898). Schindler, Lehrbuch der Moraltheologie (Wien. Opitz. 1907). Ver-meersch, Theologiae morális I (Brugis. Beyaert. 1922). Mausbach. Kath. Moraltheologie P-'' (Münster. Aschendorif. 1922). Prä/ra/ner, Manuale Theol. mor. P (Freiburg. Herder. 1923).
No 1 din, De principis'9 1