Bővebb ismertető
Introductio
in theologiam moralem^).
Quaestio prima. De natura theologiae morális.
1. Definitio. 1. Theologia morális definiri potest: scientia activitatis humanae, prout ad finem ultimum supernaturalem dirigitur.
a. Obiectiim materiale theologiae morális sunt actus humani, tota scilicet activitas humana libera: haue enim theologia morális in finem vitae humanae dirigendam suscipit. Obiectiim formale est actus humánus in ordine ad finem ultimum snpernatnralem : actus enim humanos theologia morális non sub quocunque respectu considérât, sed prout ordinantur ad nnem ultimum vitae humanae seu prout homo per eos tendit ad finem vitae aeternae. Ipsa nempe activitatem humanam ita dirigit, ut homo per eam finem vitae a Deo sibi prae-stitutum assequatur.
h. Theologiae morális est docere, quo modo actiones humanae comparatae esse debeant, ut homo per eas finem smim ultimum assequatur : sed duplex finis hominis ultimus considerari potest : naturalis, qualis fuisset, si Deus hominem in ordine naturae reliquisset; et siiper-
Boiiquillon, Theologia morális fundamentális" (Brugis. Bej^aert. 1903). Lehmkuhl, Theologia morális'" (Friburgi. Herder. 1902). Müller, Theologia Morális' (Vindobonae. Mayer. 1894). Schwane, Allgemeine Moraltheologie (Freiburg. Herder. 1885). Simar, Lehrbuch der Moraltheologie (Freiburg. Herder. 1893). Pruner, Moraltheologie (Kirchenlexikon Göpfert, Moraltheologie® (Paderborn. Schöningh. 1901). Kra-nutslnj. Moraltheologische Einleitung^ (Breslau. Aderholz. 1898).
Noldin, De principiis. 1
\