Bővebb ismertető
Introductio.
1. a. Homo vitam aeternam, ad quam per summam Dei bonitatem destinatus est, operibus tanto fine dignis sibi promereri debet. Sacramenta sunt totidem media et subsidia ad hunc finem assequendum divinitus instituta. Dupliciter autem sacramenta sunt media atque subsidia vitae aeternae, eo quod gratiam sanctificantem infundunt et eo quod gratias actuales conferunt, quibus praecepta Dei et ecclesiae observare possimus, prout ad finem supernaturalem oportet: Per sacramenta enim omnis vera iustitia vel incipit vel coepta augetur vel amissa reparatur^). In theologia morali sacramenta con-sideranda sunt tamquam media et adiumenta vitae aeternae a Deo nobis concessa.
b. Ex institutione sacramentorum novus práeceptorum ordo exsurgit, quorum alia ad ministros, alia vero ad eos pertinent, qui sacramenta suscepturi sunt. Iam vero ad theologiam moraiem et pastoralem spectat praecepta explanare, quae ad sacramenta rite administranda et suscipienda referuntur. Quare, praemissa tractatione de sacramentis in genere, de singulis sacramentis in specie ita agendum erit, ut praecepta proponantur, quae ex eorum institutione fidelibus et sacramentorum ministris iniunguntur.
c. Omnia sacramenta in duo genera apte dividuntur: alia enim principaliter ad utilitatem communitatis referuntur (ordo et matrimonium), alia ad utilitatem singulorum hominum spectant (baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema unctio). Efíectum quidem suiun etiam priora in singulis suscipientibus producunt, sed iste ef-fectus non tam ipsi suscipienti quam communicati i. e. ecclesiae et societati civili utilis vel necessarius est.
Concilium trident, sess. 7. De sacram. Prooem.
N o 1 d i n, De sacramenti»®.