Bővebb ismertető
PAULUS EPISGOPUS
servus servorum dei una cum sacrosancti concilii patribus ad perpetuam rei memóriám
DECRETUM DE PRESBYTERORUM MINISTERIO ET VITA
PROOEMIUM
1. Presbyterorum Ordinis in Ecclesia excellentiam iam pluries haec Sacrosancta Synodus in memóriám omnium revocavit.' Cum tarnen huic Ordini in Ecclesiae Christi renovatione partes maximi momenti et in dies quidem diíEciliores assignentur, perutile visum est fusius et profun-dius de Presbyteris tractare; ea quae hic dicuntur omnibus Presbyteris applicantur, speciatim iis qui curae animarum inserviunt, congrua con-gruis referendo ad religiosos Presbyteros quod attinet. Presbyteri enim, sacra Ordinatione atque missione, quam ab Episcopis recipiunt, promo-ventur ad inserviendum Christo Magistro, Sacerdoti et Regi, cuius participant ministerium, quo Ecclesia in Populum Dei, Corpus Christi et Templum Spiritus Sancti, hic in terris, indesinenter aedificatur. Qua-propter, ut in adiunctis pastoralibus et humanis persaepe tam funditus mutatis eorum ministerium efficacius sustineatur atque eorundem vitae melius provideatur, Sacrosancta haec Synodus quae sequuntur declarat ac decernit.
^ CoNC. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, de Sacra Liturgia, 4 dec. 1963: AAS 56 (1964), pp. 97 ss.; Const, dogm. Lumen gentium, 21 nov. 1964: AAS 57 (1965), pp. 5 ss.; Decr. Christus Dominus, de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, 28 oct. 1965; Decr. Optatam totiiis, de institutione sacerdotali, 28 oct. 1965.