kategória
szerző
cím
sorozat
kiadó
ISBN
évszám
ár
-
leírás
Előrendelhető
A mezők bármelyike illeszkedjen
A mezők mind illeszkedjen

Sipos István - Enchiridion iuris canonici [antikvár]

Enchiridion iuris canonici [antikvár]

Sipos István, Stephanus Sipos

 
Introductio. § 1. Notio iuris ^ 1. Etyinoiosia nominis. Philologi et iurista,e ad inveniendam uotionem iuris inquirunt varias linguaa, unde nam habeant nomen, quo ius désignant, quae sit illius etymologia, ut sic inveniant, quid populi nomine iiuris putaverint. In lingua latina iuxta antiquiores ius derivatum est a inhere; ius est iuasum populi, postea: principis; aevo medio ius promanare dicebatur a iuslo; ius est, quia iustum est^, quia aequale est ei, quod debetur alicui. Alii iterum dérivant a iungere, et sic ius est, quod homines...
online ár: Webáruházunkban a termékek mellett feltüntetett fekete színű online ár csak internetes megrendelés esetén érvényes.
6980 Ft
Szállítás: 3-7 munkanap
Részletesen erről a termékről
Bővebb ismertető
Introductio. § 1. Notio iuris ^ 1. Etyinoiosia nominis. Philologi et iurista,e ad inveniendam uotionem iuris inquirunt varias linguaa, unde nam habeant nomen, quo ius désignant, quae sit illius etymologia, ut sic inveniant, quid populi nomine iiuris putaverint. In lingua latina iuxta antiquiores ius derivatum est a inhere; ius est iuasum populi, postea: principis; aevo medio ius promanare dicebatur a iuslo; ius est, quia iustum est^, quia aequale est ei, quod debetur alicui. Alii iterum dérivant a iungere, et sic ius est, quod homines iungit, sibi subiioit. Grmce ius Sixn, Siv.aiov dicitur, quae vox ortum habet a radice indo-europaea (!dik» = monstrare, ostendere, et sic ius est index, norma agendi. In Unguis modernis ius deaignatur voce Recht, droit, right, diritto, derecho, quae rectum significant, unde populi isti ius concipiunt lineam rectam ab hominibus sequendam. In lingua hungarica adhibetur vox « jog », quae cohaeret cum « jó », ii jól », ergo secundum mentem populi hungarici ius est quod bonum est. Alii dérivant vocem « jog » sic: « ig », a igen », « igenes », « egyenes » = rectum. Deductiones istae ex linguis conceptum iuris aliquomodo quidem illustrant, non tamen clare definiunt. 2. Roaîis dcftnitio. a) Homo finem suum tum naturalem, tum supernaturalem obtinere non potest, nisi socialiter vivendo. Quilibet homo in societate constitutus varias init relationes: singuli in relatione sunt ad alias personas singulares, singuli ad societatem et societas ad singulos. His relationibus certae facultates et obligationes correspondent, quibus efficitur, ut et siuguli finem suum obtinere, et societas conservari possit. Quilibet habet facultatem utendi vita, libertate, bouis fortunae et famae ac exigendi, ne ab aliis in usu horum bonorum turbetur, et vicissim quilibet habet obligationem non laedendi bona aliorum. \J^cultas haec morális aliquid habendi, agendi, omittendi, ab alita exigendi, ius sensu subiecHvo dicitur. Ius hoc facultas est, seu potestas, qua aUquid habetur ad n utum, ad arbitrium, excluais quibusUbet aliis; morális vel etiam legitima i. e. in oppositione ad vim physicam materialem talis vis, quae a lege conceditur, quae fimda-mentum habet in principiis rationis humanae. — Verbis habendi, agendi obiectum iuris designatur. b) In qualibet societate normis opus est, quibus facultates singulorum ordinantur, et accuratius determinantur, quidnain singuli habere, agere, omitiere, ab aliis exigere possint, ut societas conservari queat. Norma, vel comple.xus normarum, a competente auctoritate conditarum, quibus actiones singulorum exteriores tum ad alias personas sin- 1 H. Thorn., Summ, theol. 2., 2. qu. 57. ss.; L. Tafarelli d'Azeglio, Saggio teoretico di diritto naturale appog-giato sul fatto, 1840.; Mayer, Institut, juris natur.; Cathrein, Moralphilosophie (hung.: Erkölcsbölcselet); Homáth S., A természetjog rendező szerepe, Budapest, 1941.; Notier, Természetjog 1906.; Frey, A természetjog vagy észjog léte. 1903.; Naring, Der Rechts- und GesetzesbegrifF, 1899.; Tauber, Manuale §§ l., 2.; SägmüUer K. ß.* § 1.; Maroto, Institutiones iuris canonici I nr. 1—20.; R. Stammler, Wirtschaft und Recht nach der materialistischen Geschichtsauffassung; Die Lehre von dem richtigen Rechte; Theorie der Rechtswissenschaft; Lehrbuch der Rechtsphilosophie; Moór Gyida, Bevezetés a jogfilozófiába (Bpest, 1923.); Chelodi^, Ius de personis nr. 1—6.; Michiels, Normae generales I. C. 1= p. 1—6.; Wernz-Vidal V 44-^8.; K. Pefraschek, System der Rechtsphilosophie, Herder, 1932. 2 S. Isid., Etymol. V c. 3.; c. 2. D. 1. Sipos: Enchiridion. 1

Termékadatok

Cím: Enchiridion iuris canonici [antikvár]
Szerző: Sipos István Stephanus Sipos
Kiadó: Herder
Kötés: Varrott papírkötés
Méret: 170 mm x 240 mm
Sipos István művei
Stephanus Sipos művei
Bolti készlet  
Vélemény:
Minden jog fenntartva © 1999-2019 Líra Könyv Zrt.
A weblapon található információk közzétételéhez, másolásához a működtetők írásbeli beleegyezése szükséges.
Powered by ERBA 96. Minden jog fenntartva.
mobil nézet