Bővebb ismertető
PRAEFATIO.
Necesse est omnibus catholicîs, qui sese ecclesiae matris legitimes filies probare Student, ut sanctae sanctorum patrum fidei inhaereant, agglutinentur, immoriantur.
Lir., Common. 33.)
Cum ab annis ampHus quinquaginta omnibus theologiae stu-diosis usui sit cl. H. Denzinger Enchiridion symbolorum et definitiotium, operae pretium fore visum est si, quod ille de ecclesiae documentis tarn felicitar esset exsecutus, de SS. patrum operibus tentaretur. Nec deerant quae nos hor-tarentur alia eius generis opera, qualia sunt de Historia philo-sophiae graecae Testimonia auctorum collecta ab H. Ritter et L. Preller (ed. 8 Gothae 1898), de ecclesiastica vero historia E. Preus chen, Analecta zur Geschichte der alten Kirche und des Kanons (Freiburg i. Br. 1893), recentissimum C. Kirch, Enchiridion fontium históriáé ecclesiasticae antiquae (Friburgi 1910).
Quemadmodum autem Enchiridion symbolorum integrara conciliorum et pontificum doctrinam et históriám non sup-peditat, ita nos multo etiam minus totam ss. patrum theologiam exponendam suscepimus; ita ut nihil a nostro proposito magis alienum fieri posset quam si quis, hoc libello contentus, ipsorum patrum opera adiré neglegeret, quorum immediato tantum commercio plenus ac genuinus catholicae traditionis sensus hauriri potest.
At neminem fugit sacrae theologiae lectorem vel audi-torem quam arduum sit traditionis quod vocant argumentum brevi scholarum spatio complecti, cuius incommodi haec praecipua causa esse videtur, quod ii ss. patrum loci, qui ad stabiliendum dogma maxime valeant, aut in scholasticis trac-tatibus concisi et dispersi aut in patrologiis completis paene obruti aliorum documentorum copia inveniantur.
Hoc igitur commodi ab isto libello exspectatur, ut prae-stantiora patristicae traditionis documenta discipulis praesertim, dum scholas audiunt aut relegunt, in promptu sint tamquam in summulam quamdam collecta; quae, licet apertura prorsus dogmatum históriáé campum relinquat nec minutas singulo-rum scriptorum referat opiniones, tamen propter accuratum locorum delectum eorumque chronologicam dispositionem facili