Bővebb ismertető
PRAEFATIO AD EDITIONEM 24—25.
Editioni huic, qiiam iubilarem dixeris, praeter novissima (n. 2279 sqq) etiam antiquiora quaedam documenta, theologiam tum dogmaticam tum moralem spectantia (in appendice n. 5000 sqq) addita sunt, ut v. g. «Formula unionis» inter S. Cyril-lum Alex, et Antiochenos (a. 438) a Sixto III approbata, Ur-bani IV textus de obiecto et vi actionis liturgicae commemora-tivae, decisio S. Officii sub Alexandro VII de gravitate materiae in re venerea. Praeterea nonnullae notae ad calcem mutatae, textus quidam melioribus editionibus adaptati, aliqua menda expuncta sunt.
O.A.M.D.G.
Seduni, die 31. lulii 1942.
Johannes Bapt. Umberg
Prof, in Pontif. Fac. Theol. Canisiana.
EX PRAEFATIONE AUCTORIS AD EDITIONES PRIORES (1854 sqq).
AUDITORIBUS EDITOR.
Inter multa quae temporum iniqua conditio scholis catho-licis intulit mala, id potissimum studiis theologicis nocet, quod a multis positiva, ut dicunt, credendi agendique documenta, publica Ecclesiae auctoritate sancita, vel ignorentur vel negligantur nimiumque proprio ingenio indulgeatur. Quo fit, ut sanctissimae fidissimaeque doctrinae ecclesiasticae loco ridicula et absurda hominurn, qui semper discunt, nunqumn vero ad scientiam veritatis perveniimt [2 Tim 3,7], commenta vendi-tentur. Nos autem, dilectissimi auditores, id pro certo habeamus, Ecclesiae praescripta firmissimum illud esse fundamentum, cui omnis de divinis rebus speculatio nostra superstruenda, regiam illam viam, in qua nobis iugiter proficiendum, a qua tamen nunquam, neque ad dexteram neque ad sinistram, recedendum est, nisi velimus a Christiana fide ad paganam opinandi licentiam deficere, et damnatum illud a Sancta Sede principium statuera: «rationem principem normam ac unicum medium esse, quo homo assequi possit supernaturalium veri-tatum cognitionem»^. Hinc est, quod vobis symbola de-finitionesque Conciliorum atque Pontificum brevi compendio collectas offeramus, ut fines a Patribus statutes facilius noscatis, certa mente confidentes, vos eo magis in intellectu veritatis, quantum scilicet huius vitae conditio sinit, profecturos, quo maiore fidei pietate a magistra Ecclesia discere studueritis.
Non negamus, in seligendis documentis quandoque ambiguos nos haesisse, ne prolixi nimis essemus, neve quaedam negligeremus, quae vel ad integrum, quantum fieri poterat, doctrinae ecclesiasticae conspectum exhibendum, vel ut temporum necessitatibus consuleretur, conferre videbantur. Quo factum est, ut quaedam etiam admitterentur, quae de-finitivae auctoritatis non sunt (v. g. Concilium Carisiacense et Valentinum), nulla tamen, quae cordatus quisque et
1 GREGORII XVI Breve adversus Georgium Hermes [v. n. 1618].