Bővebb ismertető
PRiEFATIO AUCTORIS.
Revocatur jam passim per sacros Germanise Antistites pia consuetudo, ut Cle-rus, aliquot dies a curarum strepitu sece-dens, in orationem ac spirituales exercita-tiones incumbat. Quo certe ad sacerdotalis Ordinis sanctimouiam instaurandam effica-cius quid inveniri vix potest. Testante eiiim diuturna experientia, compertum est, ad retinendam conservandamque sacerdotalis Ordinis dignitatem et sanctimoniam maximé condu-cere, ut ecclesiastici viri spiritualibus exercitiis aliqaando vacent, quibus quid quid sordium de mundano pulvere contractum est, commode deter rjitur, ecclesiasticus spiritus reparatur, mentis acies ad divinarum rerum contemptationem ex-tollitur, recte sancteque vivendi norma vel in-stituitur vel confirmatur. (Ex Epist. encyclica S. C. C. d. d. 1. Febr. 1710.) U.t autem optatus ille fructus percipiatur, uecesse est imprimis, ut, qui exercitia facit, intimas suse conscientise latebras diligentissime explore!, coguoscat quae sibi siut deflenda et reformanda, totiusque vitse rationem a se repetat. Yerissimum enim est effatum