Bővebb ismertető
AD LECTOREM
Librorum manuscriptorum medii aevi copia apud nationes Europaeas varia quidem, sed non inconspicua habetur. Hmgaria peiorem ín hac re partem sortita est. Quad factum sane dolendum mala fortuna, quam saeculis 16. et 17. patria nostra experiebatur, explicari potest. Temporibus enim infestis Ulis loca et religionis et studii simul cum bibliothecis, quibus olim ditata exstiterant, immani barbarorum rabie devastata et ad nihilum redacta sunt. Pro tali rerum patriae infausto eventu non erit mirandum, si de codicum in praesenti Hungaria sat modesto numero ( 1200) pauci tantum originem suam e domibus librariis intra fines antiquae Hungáriáé petere possunt (160). Ad haec infelicia históriáé accedunt mala, quae libri a facie inimici ad confinia ab occasu regni erepti pati debebant. Continuum fere etiam refugiis imminens periculum Turcici hostis, angustae se defendendi et liberandi curae, innovatus vel mutatus religionis status libros servandi officium in neglectum verterunt. Hinc quodammodo naturale erat et fieri frequentissime debebat, ut libri incuriae dali sensim dilabi, distrahi, divelli coepissent. Partes librorum aut fornacibus aut bibliopegafum officinis traditae erant. Artifices demum ad ligandos et operiendos impressos libros foliis vel codicum particulis utebantur. Quo modo id fieri solebat, perspicue nos docet pagella quaedam tegumini tomi primi Bibliothecae Tyrnaviensis S.J. catalogi adglutinata (cf Fr.l.m. 94.). Haec vero sunt fragmenta, quae debito examini subiecta libros, auctores, eruditionis genera, ex toto iam dispersa, saltern indiciorum instar, nobis prae oculis ferunt. Ad detegenda fragmentorum arcana intendere pro supervacáneo nullibi habetur. Ast nec hoc negaverim huiusmodi Studium in re medii aevi iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderare. Valent vero isla opera muí tum ad melius cognoscendum complexum rei litterariae patriae in saeculis anteactis. Id enim examini accuratiori etsi non per omnia delimatam, aptam tamen materiam affer t.
Itaque de ratione operis dictum iam satis est. Nunc de consilio, quo id peragendum esset, sententiam nostrum plenius declaramus.