Bővebb ismertető
ORATIO I
habita XV kal. novembris anno MDCIC cuius argumentum:
Suam ipsius cognitionem ad omyiem doctrinarum orbem brevi absolvendum máximo cuique esse incitameyito.
Multa quidem sapienter a maioribus nostris inventa atque instituta sunt, quibus haec civitas fundata ad bene beateque vivendum ordinaretur; sed nullum aeque praeclarius quam quod, cum nobis anniversarium hunc diem ad studiorum exercitatio-nem per aestivas ferias intermissam de integro repetendam con-stituissent, cum oratione habita, qua adolescentes ad labores alacri animo capessendos exhortaremur, inaugurari voluerunt. Cum enim natura ita comparatum sit, ut homines a labore ad ocium sint proclives et ardua detrectent et consectentur prona, res sane exposcebat, immo efflagitabat, ut ad ingenuas artes scientiasque, quae nonnisi summa animi contentione, maximis vigiliis ac sudoribus, obstinata assiduitate et acri diligentia com-parantur, aliquo argumento confirmarentur. Itaque omnes paca-tae civitatis fructus, qui magna ex parte in huiusmodi studiis excolendis sunt positi; omnes, inquam, in hoc utilissimo instituto, ut in semine arbores, continentur. At vero illud est beatissimum huius seculi ingenium, ea literarum, et potissi-mum in hac civitate, fortuna, ut ab ineunte pueritia homines miro quodam et incredibili literarum desiderio teneantur; nec sane vulgarem quandam et de medio sumptam eruditionem in speciem tantum affectent, sed sanctiorem penitioremque, variam et multiiugam rerum notitiam studio assequi et disciplina ni-tantur. Quae quidem cum mecum ipse ad punctum temporis cogitarem, cum id mihi munus a magistratu, in cuius manu ac potestate pro tempore haec res est, paucis abhinc diebus iniunc-tum esset, quamquam id, ut satis importune indicium et extra