Bővebb ismertető
PROOEMIUM AD MONUMENTA ANTIQUAE HUNGÁRIÁÉ
Scriptores operis Monumenta Histórica S. I. (aniio 1894 in Hispania fundati) ad annum usque 1929 61 Volumina ediderunl. Eo vero anno opere Romam transíalo, sedulo laborare non cessarunl, ila ul, Deo iuvanle, post paucos menses volumen centesimum : Exerciiia spiriliialia S. Ignatii noviler edita in vulgus proponent. Simul etiam hoc nostro volumine novam incipiamus seriem: Monumenta Anliquae Iliini/ariae nuncupatam.
Ita tamen, primo saltem intuitu, Monumentorum historicorum sec-liones haud parum innovari videri potest, cum voIumina hucusciue edita illa susceperint quae partim initia Societatis lesu ad mortem usque S. Francisci Borgiae, partim vero ea quae missiones apud infideles susceptas respiciebant. Consilium tamen aliquas series consti-tuendi, quae nec primam nec secundam, sed peculiaris alicuius terri-torii documentorum speciem contineant, non est contrarium Societatis instituto hoc nostro opere intento. P. enim Ledochowski, praepositus generalis, in epistula diei 11 februarii 1930 de Instituto Historico S.L fundando ad universam Societatem data, ita scribebat: « Omnino ne-cessarium est ut opus Monumentorum documenta historica non modo ad initia Societatis, sicut hucusque factum, sed. ad posteriora quoque témpora pertinentia edenda sibi assumat. Maxime vero urget ut eden-dis documentis nostrarum missionum manu imponamus » i. Itaque quam-vis monumenta missionum ceteris praeferri oporteat, labor tanien ad illa tantum minime est restringendus. Nostra ergo documentorum series non adeo innovatio, sed potius illius primae de Societatis initiis con-tinuatio dici potest. Nam et illa plena est documentorum quae ad variorum Europae regnorum históriám pertinent. Quam cjuidem materiam rerum oh semper maiorem documentorum molem nunc secundum diversas regiones in sectiones inviccm separatas dividere convenit.
Non defuerunt qui putarent documenta quae varias Europae regiones spectant, a singulis Societatis provinciis edenda esse. Usu vero rerum edocti sincere credimus hoc scientiae onus singularum provin-ciarum seorsus sumptarum vires superare. Quapropter anno 1950 primo hoc consilium institutum est ut huiusmodi novarum sectionum cura ab Instituto Historico S. I. desumeretur. Haec vero consilia, anno praetc-rito renovata, hoc nostro volumine demum exscquimur, speramusque fore ut non post longius tempus aliamam etiam sectionum vohimina nostrum sequantur.
Nova huiusmodi sectio de antiqua Hungaria prima nunc foras (hitur oh earn solam rationem quia haec documenta quae nunc palam exhi-hemus, iam dudum ut ederentur, parata erant. Nos enim ab anno 1948 industrie documenta quae ad históriám S. I. in Hungaria attincnt, col-legimus. Huius operis socium anno 1952 Ladislaus Polgár S. I., vir In-
1 Acta Romana S. L VI 578.