Bővebb ismertető
INTRODUCTIO GENERALIS Caput I
EPITOME HISTÓRIÁÉ SOCIETATIS lESU IN TRANSYLVANIA
ANNIS 1587-1592
1, Periculum expulsionis
Sex annorum, quos volumen nostrum amplectitur, eventus prae-cipuus, ad iesuitas in Transylvania quod spectat, fűit eorum exeunte anno 1588, vi decreti regni et Principis, e regno expulsio. De hoc pro catholicis Transylvaniae tristissimo eventu non solum a contempo-raneis, sed etiam a historiographis multa scripta sunt; saepe tamen non debita animi serenitate neque amore solum veritatis, sed factiose. Ego imparem me censeo ut hanc arduam causam diiudicem. Diligen-ter enim investigandi, enucleandique essent etiam non catholicorum fontes historici. Meum ergo erit solum eventa breviter ita recensere prout documenta nostra ea tradunt. Editione autem ipsa haud parum me contulisse confido, ut Veritas etiam in hac adeo controversa quae-stione exactius tandem attingatur.
Tragaedia iesuitarum in Transylvania minimé inopinate accidit, sed dudum sociis periculum expulsionis imminebat. Quando Societas anno 1579 a Stephano Báthory, rege Poloniae, et eius fratre Christophoro, principe in Transylvaniam introducta est, catholici inter tot arianos, lutheranos et calvinistas numero perpauci, episcopo et sacer-dotibus a multis annis orbati, solum a familia Báthory (potentissima ea quidem) protectionem sperare poterant. Christophoro principe anno 1581 defuncto, electus est eius filius, Sigisniundus qui decimum aetatis annum nondum attingebat. Eius loco regnum moderabatur gubernátor a Stephano rege constitutus. Qui, licet ferventissimus innovatae reli-gionis fautor, dum Stephanus rex inter vivos fuerat, aperte contra iesuitas agere non est ausus; una tamen cum ceteris proceribus (omnibus item innovatae religionis asseclis) opportunitatem opperiebatur ut propositum eos eiiciendi in rem deduceret.
Quae occasio eo anno demum venit, quando Societas in Transylvania solidissimas iam radices egisse videbatur. Anno enim scholastico