Bővebb ismertető
OFFICIUÍH DEFUNCTORUM
EX RITUALI ROMANO.
TITULUS VL
CAPUT 1.
DE EXSEQUIIS.
IAcras caeremonias ac ritus, quibus ex antiquissima traditione, et f Summorum Pontificum institutis sancta mater Ecclesia catholica in filiorum suorum exsequiis uti solet, tamquam rera religionis mysteria, christianseque pietatis signa, et fidelium mortuorum salubérrima suffragia, Parochi summo studio servare debent, atque usu retinere.
2. His itaque praestandis, qua par est modestia ac devotione ita se habe-bimt, ut ad defunctorum salutem, simulque ad vivorum pietatem, quemadmodum vere sunt, non ad quaestum ejusmodi ritus sancti instituti esse videantur.
3. Nullum corpus sepeliatur, praesertim si mors repentina fuerit, nisi post debitum temporis intervallum, ut nullus omnino de morte relinquatur dubi-tandi locus.
4. Quod antiqiüssimi est instituti, illud, quantum fieri poterit, retineatur, nt Missa, prsesente corpore defuncti, pro eo celebretur, antequam sepulturae tradatur.
5. Si qtds die festo sit sepeliendus, Missa propria pro defunctis praesente corpore celebrari poterit; dum tamen Gonventualis Missa, et Officia divina non impediantur, magnaque diei celebritas non obstet.
6. Gaveant omnino Parochi, aliique Sacerdotes, ne sepulturae, vel exsequia-rum, seu anniversarii mortuorum officii causa quidquam paciscantur, aut tamquam pretium exigant; sed iis eleemosynis contenti sint, quae aut probata consuetudine dari soient, aut Ordinarius constituerit. Neque permittant, ut pallia, aut alia Altaris ornamenta, ad omatum feretri, vel tumbae adhibeantiur.
7. Gum autem antiquissimi ritus ecclesiastici sit, cereos accensos in exsequiis et funeribus deferre, caveant item, ne ejusmodi ritus omittatur, ac ne quid avare, aut indigne in eo committatur.
8. Pauperes vero, quibus mortuis nihil, aut ita parum superest, ut propriis impensis htunari non possint, gratis omnino sepeliantur; ac debita lumina suis impensis, si opus fuerit, adhibeant Sacerdotes, ad quos defuncti cura pertinet, vel aliqua pia confratemitas, si fuerit, juxta loci consuetudinem.
9. Ubi viget antiqua consuetudo sepeliendi mortuos in Gometeriis, retineatur; et ubi fieri potest, restituatur: at vero cui locus sepulturae dabitur in Ecclesia, humi tantum detur. Cadavera autem prope altaria non sepeliantur.