Bővebb ismertető
OFFICIUH DEFUNCTORUM
EX RITUALI ROMANO.
TITULUS VL
CAPUT 1.
DE EXSEQUIIS.
fAcras ceremonias ac ritas, quibus ex antiquissima traditione, et ' Summorum Pontificum institutis sancta mater Ecclesia catholica in filiorum suorum exsequiis uti solet, tamquam rera religionis mysteria, christianaeque pietatis signa, et fidelium mortuorum salubérrima suflfragia, Parochi summo studio serrare debent, atque usu retinere.
2. His itaque praestandis, qua par est modestia ac devotione ita se habe-bunt, ut ad defimctorum salutem, simulque ad vivorum pietatem, quemad-Biodum vere sunt, non ad quaestum ejusmodi ritus sancti instituti esse videantur.
3. Nullum corpus sepeliatur, prassertim si mors repentina fuerit, nisi post debitum temporis intervallum, ut nuUus omnino de morte relinquatur dubi-tandi locus.
4. Quod antiquissimi est instituti, illud, quantum fieri poterit, retineatur, nt Missa, praesente corpore defuncti, pro eo celebretur, antequam sepulturas tradatur.
5. Si quis die festo sit sepeliendus, Missa propria pro defimctis praesente corpore celebrar! poterit; dum tarnen Gonventualis Missa, et Officia divina non impediantur, magnaque diei celebritas non obstet.
6. Caveant omnino Parochi, aliique Sacerdotes, ne sepulturae, vel exsequia-rum, seu anniversarii mortuorum officii causa qiudquam paciscantur, aut tamquam pretium exigant; sed iis eleemosynis contenti sint, quae aut probata con-suetudine dari solent, aut Ordinarius constituerit. Neque permittant, ut pallia, aut alia Altaris ornamenta, ad ornatum feretri, vel tumbae adhibeantur.
7. Gum autem antiquissimi ritus ecclesiastic! sit, cereos accensos in exsequiis et funeribus deferre, caveant item, ne ejusmodi ritus omittatur, ac ne quid avare, aut indigne in eo committatur.
8. Pauperes vero, quibus mortuis nihil, aut ita parum superest, ut propriis impensis humari non possint, gratis omnino sepeliantur; ac debita lumina suis impensis, si opus fuerit, adhibeant Sacerdotes, ad quos defuncti cura pertinet, vel aliqua pia confraternitas, si fuerit, juxta loci consuetudinem.
9. Ubi viget antiqua consuetudo sepeliendi mortuos in Goemeteriis, retineatur; et ubi fieri potest, restituatur: at vero cui locus sepulturae dabitur in Ecclesia, humi tantum detur. Gadavera autem prope altaria non sepeliantur.