Bővebb ismertető
EPISCOPIS SACERDOTIBUS, RELIGIOSIS CHRISTIFIDELIBUSQUE TOTIUS CATHOLICI ORBIS ITEMQUE UNIVERSIS BONAE VOLUNTATIS HOMINIBUS PAULUS PP.VI VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 1 POPULORUM PROGRESSIO, qui maximé ab iniuria famis, egestatis, morborum domesticorum, ignorationis rerum abesse nitunter; qui largiorem bonorum societatem ab humanitate vitae profectorum expetunt, atque humanas suas proprietates postulant in opere ipso pluris aestimari; qui denique ad maiora incrementa constanter mentes intendunt: honim videlicet popolorum progressio a catholica Ecclesia alacri et erecto animo spectatur. Cum enim, post Concilium Oecumenicum Vaticanum II conclusum, Ecclesia clarius etiam altiusque iudicavisset et expendisset quid hac de re Christi Iesu Evangélium flagitaret, suum esse duxit hominibus magis etiam egregiam navare operám, ut non modo gravissimae huius quaestionis ii momenta omnibus vestigiis indagarent, sed etiam sibi persuaderent, hac summi discriminis hora, communi omnium actione vehementer opus esse. 2 Decessores Nostri Leo XIII, scriptis Litteris Encyclicis Rerum Novarum/ Pius XI missis Encyclicis Quadragesimo anno/ atque - ut nuntios praetereamus a Pio XII ad universas gentes radiophonice directos3 - Ioannes