Bővebb ismertető
EX ADDITIONIBUS ET VARIATIONIBUS IN RUBRICIS BREVIARII
l'itulus I
De ratione divini Officii recitandi
In recitatione divini Officii juxta Romanum Ri-
tum Psalmi quotidie sumendi sunt ad singulas
Horas canónicas de occurrenti liebdomadse die, pri)ut distribuuntur in Psalteriü.
2 Excipiuntur tamen omnia Fasta novem Lec-tionum Domini, beatae Mariae Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Joseph, Apostolo-rum, Evangelistarum, omnia Duplicia I et II classis aliorum Sanctorum, Vigilise Epiphanias et Pente-costes, Dominicae infra Octavas et integra; Ocatva; Domini quae in universali Ecclesia recoluntur, et Feria VI post Octavam Ascensionis, quorum omnium Officium persolvendum est prout assignatur vet in Breviario, vet in Proprio Dioecesis aut Instituti; hac tamen lege, ut Psalmi ad Laudes, Horas et Completorium semper sumantur ex Dominica, ut in Psalterio, ad Matutinum vero et ad Vesperas di-cantur ut in Gommimi, nisi speciales Psalmi sint assignati. Item, excipiuntur Vigilia Nativitatis Domini, tres Ultimi dies Hebdomadae Majoris et Gom-memoratio Omnium Pidelium Defunctorum, in qui-bus Psalmi dicimtur proprio loco adnotati.
3 In quolibet alio Festo duplici, etiam majori, vei semiduplici, vei simplici, et per omnes Octavas supra non exceptas, semper dicuntur Psalmi, cum Antiphonis ad omnes Horas, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti hebdomads die; reliqua omnia, et Antiphonae ad Magníficat et lienedichis ut in Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis duplicibus aut semiduplicibus proprias vel peculiariter assignatas habeat Antipho-nas in aliqua Hora majori, eas in eadem Hora cum suis Psalmis, et ad Matutinum etiam Versibus, retinet; in ceteris Horis Psalmi et Antiphonae dicuntur de Feria oceurrenti.
5 Porro sic persolvendum est Officium in Festis duplicibus et semiduplicibus superius non exceptis. cauto quod ultimae fres Antiphonae cum Psalmis ad Matutinum Feria IV et omnes Antiphonae cum Psalmis ad Laudes cujusque Feriae semper sumun-tur de 1 loco, et Versus Nocturnorum atque Antiphonae ad Horas, etiam Tempore Adventus, Qua-dragesimae et Passionis, dicuntur ut per Annum:
Ad Matutinum Invitatorium, Hymnus, Lectio-nes cum Responsoriis II et III Noctumi propria vel de Gommuni; Antiphonae vero, Psalmi et Versus trium Nocturnorum, nec non Leetiones cum Responsoriis I Nocturni, de Feria occurrenti.
Ad Laudes et ad Vesperas Antiphone cum Psabnis, de Feria; Gapitulum, Hymnus, Versus et Antiphona ad Benedictns et ad Magiu'pcnf cum Oratione, aut ex Proprio aut de Comniuni.
Ad Horas minores et Gompletorium Antiphonae cum Psalmis semper dicuntur de occurrenti Feria. Ad Primam pro Lectione brevi legitur G^itulum Nonae ex Proprio aut de Gommuni. Ad Tertiam, Sextam et Nonam Gapitulum, Responsorium breve et Oratio pariter surauntur aut ex Proprio aut de Gommuni.
6 In Officio sanctae Mariic in Sabbato et in Festis simplicibus Officium sie persolvendum est: ad
Matutinum Invitatorium et Hymnus dicuntur de eodem Officio vel de iisdem Festis; Psalmi cum suis Antiphonis et Versu de Feria occurrenti, ut supra; I et II Lectio cum suis Responsoriis de Feria, III vero Lectio de Officio vel Festo; ad Laudes et Vesperas Antiphonae cum Psalmis semper de Feria; Capitulum, Hymnus, Versus et Antiphona ad Ile-nedichis vel ad Magnífica! cum Oratione, aut ex Proprio aut de Gommuni; ad reliquas autem Horas omnia dicuntur ut supra de Festis duplicibus aut semiduplicibus ordinatur.
7 Similiter ordinatur Officium de omnibus Octa-vis num. 2 non exceptis, juxta qualitatem ritus du-plicis vel semiduplicis, aut simplicis, sumptis tamen omnibus quae propria vel de Gommuni sumenda edicuntur, de ipso die Festo, nisi tamen propria de Octava habeantur.
8 In omnibus Officiis ritus simplicis Psalmi ad Matutinum, qui in Psalterio in tres Nocturnos dis-positi inveniuntur, sine inferruptione dicuntur, cum suis novem Antiphonis extra Tempus Paschaie, Tempore autem Paschali sub una tantum Antiphona, usque ad tertium Versiun inelmive, omissis Versibus primo et secundo.
Titulus VIII De Conclusione propria Hymnorum et Versu proprio ad Primam, de Suffragio Sanctorum,
de Precibus, de Symbolo Athanasiano
(J uando eodem die plura occurrunt Officia.
quae propriam habeant Gonclusionem Hymnorum vel proprium Versum ad Primam, Gonclusio et Versus dicuntur, quae propria sunt Officii quod recitatur. Quod si Officium diei careat Conclusione et Versu propriis, sumuntur Gonclusio et Versus, quae sint propria Officii primo loco inter cetera Gonclusionem aut Versum proprium habentia comme-morati, ita tamen, ut neque in I aut H Vesperis, neque ad Gompletorium eas respective sequens ad-hibeatur Gonclusio alicujus Festi aut diei Octavae simplicis, aut sanctae Mariae in Sabbato, si de eis ad ipsas Vesperas omittenda sit Gommemoratio. Deficientibus vero etiam Officii commemorati Conclusione et Versu propriis, dicuntur Gonclusio et Versus de occurrenti Octava communi, vel secus de Tempore. In Officiis tamen de Tempore Adventus, quamvis Gonclusio Hymnorum propria non habea-tur, numquam adhibetur Gonclusio .lesn. libi sil glória, Qui nalus es de Virgine.
2 Symbolum Athanasianum additur ad Primam in Festo Ssinae Trinltatis et in Dominicis tantum-modo post Epiphaniam et post Pentecosten, quando de eis persolvendum est Officium, salva exceptione de qua numero sequenti.
3 Quando in Dominica fit Gommemoratio Dupli-cis, vel cujusvis Octavae, omittuntur Suffragium, Preces et Symbolum Athanasianum. In Feriis vero in quibus item fit Gommemoratio Duplicis aut Octavae, omittuntur Suffragium et Preces dominicales ad Primam et Gompletorium; non autem Preces feriales, si sint dicendae.