Bővebb ismertető
ANTONIUS DE BONFINIS RERUM UNGARICARUM DECADES
DECAS II.
PREFATIO.
Ad divum Wladislaum serenissimum Ungarie Bohemieqm regem.
Res Ungaricas idcirco altius, serenissime Wladislae, superiore i volumine repelendas esse censuimus, ut gentis tue nobilitas, que scriptorum inopia in obscuro diu deiiluerat, quantum fieri pofuit, revocarelur in lucem. Quod ut facilius efficeremus, utranque Scy-thiam et Ungariam a principio descripsimus. Scytharum originem, 2 mores et gesta, qua potuimus, brevitate reiulimus et cum Unnis Gothorum, Vandalorum, item Aianorum et Qepidarum bella com-plexi sumus neque Longobardos, Búlgaros ac Romani imperii gesta pretermisimus. Adiecimus alia quoque permulta cognitu non 3 indigna, ut historiam non iniucunda rerum varietate condiremus. Ad divi tandem Stephani regis témpora venimus, ut in hoc opere, 4 quod adspirante tuo numine felicibus auspiciis adorti sumus, sua ceterorumque Ungarie regum gesta ex diligenti investigatione com-perta ad Sigismundum usque Romanorum iraperatorem ex ordine prosequeremur. Proinde nostro fave ingenio, princeps invictissime, 5 ac sanctissimi regis, cuius nomen tantopere veneraris, imprimis hinc vitam et gesta religiosius recognosce, ut hac pientissima com-memoratione res Ungarie virtute ac sapientia tua latius amplificate divino eius patrocinio communiter persistant.
LIBER 1.
Divo Stephano Toxis vetustissimo Unnorum genere natus avus 1 fuit, pater vero Geysa et Michael patruus, patrueles autem Calvus Ladislaus et Vazul. Geysam ferunt Scythicam immanitatem abomi- 2 natum fuisse non parum, posfquam e profana illa Unnorum im-pietate resipiscere ceperat, et se longe alienigenis quam suis miti-orem prebuisse confirmant, quippe qui, ne vi aut ferro coinqui-natos et infectos Ungarorum ánimos curare cogeretur, cum finiti-mis undique populis pacem suis incognitam inivit. Quin et tutum 3 Christianis omnibus aditum et inviolabilia hospitalitalis iura sol-lemni edicto exhibuit, sacerdotibus et sacre legis preceptoribus, ut in Pannonias alliceret, stipendia magna proposuit. Passim sanctos 4
A. de Bonfinis, Rerum Ungaricarum Decades (edd. Fógel—Iványi—Juhász), torn. II. 1