Bővebb ismertető
ARGUMENTUM DECADIS III.
UBER I. — 1-20. Maria et Ad viga flliae Lodovici regis. Carolus filius Andreae fratris Lodovici Aretium occupât, Romae a pontifice honorifice excipitur et victis loannae copiis Neapolim deditione capit. Seditio Gibellinorum et Guelforum Arelii coercetur. - 21-36. Lodovicus Andegavensis a. 1381. Ur-banum pontificem depositurus Ital iam ingreditur et Guelforum ope Aretium occupât, quod Florentinis vendit. Carolus Ürbanum papam palatio includit, mox in oppido Nuceria obsidet. - 37-65. Maria filia Lodovici regis Sigismundo Brandenburgensi desponsatur, quae non solum regina, sed rex salutatur et Albae coronatur; consiliis matris Elisabelhae utitur, quae consiliarium Nico-laum Garam palatinum adhibet, unde Maria invidiam sibi apud optimates parat, qui defectionem a Maria meditantur et de substituendo rege Carolo cogno-mine Parvo cogitant. - 66-70. Proceres ad Carolum episcopum Zagabriensem legatum mittunt. - 71-109. Oratio legati ad Carolum. - 110-21. Carolus de accipiendo Hungáriáé regno cum uxore délibérât. - 122-38. Uxor eius consilium regni Hungáriáé occupandi dissuadet. - 139-47. Carolus nesciente uxore delatum regnum accipit. - 148-61. Carolus compositis Neapoli rebus in Hungáriám legato comité proficiscitur. Segniae rex salutatur ; mox Zagabriam per-venit. - 162-5. Sigismundus celebratis cum Maria nuptiis in Bohemiam fugit.
- 166-74. Carolus se advenisse sororis patruelis gratia dicens Budam tendit, ubi simulate a Maria et Elisabetha excipitur. - 175-80. Verba Elisabethae ad Carolum. - 181-9. Carolus arcem nomine gubernatoris capere conatur. Plebs regnum Mariae condemnat. - 190-210. Carolus comitiis Budensibus Maria deposita rex declaratur, quae regno cedere iubetur. Elisabetha Carolum adit. - 211-23. Carolus Mariam et Elisabetham ad coronationem suam invitât. Maria ad Lodovici patris sepulcrum. - 224-35. Coronatio Caroli ; animus plebis contra eum vertitur. Piodigia in coronatione. - 236-55. Maria, Elisabetha et Nicolaus Gara de (oliendo Carolo consultant et insidias tendunt. Blasius Forgach Carolum letali vulnere afficit; Gara occupata regia Italos eiicit. Itali partim Hungaria excedunt, partim occiduntur. - 256-66. Maria a populo regina proclamatur. Carolus Vissegradi moritur; corpus eius insepulta manet. loannes Galeatius a Bernabove incarceratur. - 267-77. Carolo caeso multi regnum Neapolitanum adipisci Student. Liberi Caroli in arcem Caietanam transferuntur. Urbánus pontifex regnum Neapolis frustra affectat. Constantia Caietanorum in liberos Caroli. Ladislaus filius Caroli a Bonifacio IX. rex coronatur. - 278-89. Regnum Hungáriáé post mortem Lodovici. loannes Galeatius Veronám et Vicentiam capit et auxilio Venetorum Patavium subiugat. Novellus Patavium et Veronám recipit. Veneti Dalmatian! invadunt. - 290-320. Vindicta Caroli caesi divina.
- loannes Corvatus caedem ulciscitur ; Blasius Forgach et Nicolaus Gara tru-cidantur, Maria et Elisabetha capiuntur, mox Elisabetha suífocatur et in amnem Bozutam demergitur. Mariae parcitur, quae saepe sibi mortem consciscere vult. Vindicta Dei. - 321-4. Maria captiva in Croatiam ducitur. loannes Corvatus crudelitatem suam damnat. María castello Crupae includitur. - 325-8. Sigismundus exercitu Budam revertitur et Mariam liberare conatur. - 329-37. loannes Corvatus Sigismundum veniam caedis Elisabethae rogat et Mariam Budam remittit. - 338-56. Maria ubique cum gaudio excipitur, a Sigismundo salutatur atque ab eo et optimatibus festive Budam deducitur. Gratiae Deo actae.
LIBER II. — 1-35. Oratio Mariae in comitiis Albae habitis pro coronando rege marito Sigismundo. - 36-40. Sigismundus rex Hungáriáé coronatur.
- 41-57. A Maria Sigismundus ad ulciscendum loannem Corvatum incitatur, quem Sigismundus Posegae obsidet, unde loannes aufugit et in oppido Dobor se abscondit ; inde etiam aufugiens captus ad mortem cruciatur. Croati et Dalmatae rebellantes in fidem recipiuntur. - 58-80. Sigismundus in Valachos