Bővebb ismertető
Inter eventus volventis anni lubilaei celeberri-ma atque valde memorabilis fuit caeremonia ipsi sa-cerdotio dicata. Huic Paulus VI praefuit die XXIX mensis lunii — duodecimo etiam natali Suae Incoro-nationis —: Sacramentum Ordinis contuht trecentis undesexaginta diaconibus ex toto terrarum orbe pro-venientibus, atque Eucharisticum Sacrificium obtulit una cum viginti S.R.E. Cardinalibus, adstantibus plu-rimis Episcopis et plus quam centum christifidelium milibus.
Huic trepidanti multitudini — quae diserte et insigniter Ecclesiae Christi personam gerebat in maxima ipsius communionis declaratione, — Sua San-ctitas praeclaram habuit orationem de munere Sacer-dotii hac nostra aetate.
Summi Pontificis adhortatio nunc Sacerdotibus et Religio sis denuo proponitur velut initium atque argumentum alicuius considerations numquam inter-mittendae.