Bővebb ismertető
PRAEFATIO
Qui de codicibus Propertianis hodie disputât, multa repetere debet iam trita. Nam Baehrens anno 1880 editione critica emissa fundamentum posuit stabile neque adhuc eversum; classes bene distinxit, uniuscuiusque testes bonos elegit, lec-tiones varias diligenter contulit congessitque; ita muneri suscepto, quod attinet ad apparatum criticum, non defuit, in libris vero aestimandis sicque in textu restituendo foede erravit. Neque tamen quae post eum de codicum affinitate auctoritateque disseruerunt cum multi alii eius adversarii tum Postgate et Housman, hoc loco recensere et recoquere in animo est. Sed brevi hac praefatione, ut commoditati eorum, qui hac editione utentur, inserviam, summatim tan-tum, quibus subsidiis nisus sim magna ex parte Baehrensianis, docere velim.
Omnium codicum, ut iam inter omnes constat, optimus est Neapolitanus (N), nunc in bibliotheca Guelferbytana Gu- N dianus 224. Liber a duobus librariis scriptus, quorum alter in folio 49 == m 13, 17 incipit, compluresque correctores (Ng) expertus foliis 71 elegias Propertii exhibet. Inscriptiones Nj et librorum et carminum a scribis summae brevitati studenti-bus omissae sunt; elegiarum principia non intervallis, sed maioribus litteris initialibus aut primi cuiusque aut binorum versuum designantur, quae saepius a priore manu praeteritae non semper supplentur ab altera. Librum adscripserunt saeculo XV Baehrens, eidem vel saeculo XIV L. Mueller, XIII Lachmann, Hertzberg, Birt, Ihm, XII Keil, Plessis^), Heinemann, Phillimore, Ruehl^), James alii, quibus accedo.
1) Études critiques sur Properce et ses élégies Furia. 1884, p. 6.
2) Berl. phil. Wochenschrift 1895, 467.
3) The codex Neapolitanus of Propertius Class. Review XVII (1903) 462, qui ex regione Mettica eum ortum putat; cfr. Richmond Towards a JRecension of Propertius Journal of Phil. XXXI (1910) 163.